Veni creator (Rabanus Maurus, moine théologien (776-856)

le plus célèbre des chants grégoriens chanté à vêpres et le jour de Pentecôte
 

 

 

 

1. Veni, creator Spiritus
mentes tuorum visita,
imple superna gratia,
quae tu creasti pectora.

2. Qui diceris Paraclitus,
donum Dei altissimi ,
fons vivus, ignis, caritas
et spiritalis unctio.

3. Tu septiformis munere,
dextrae dei tu digitus
tu rite promissum Patris
sermone ditans guttura.

4. Accende lumen sensibus,
infund(e) amorem cordibus,
infirma nostri corporis,
virtute firmans perpeti.

5. Hostem repellas longius
pacemque dones protinus;
ductore sic te praevio
vitemus omne noxium.

6. Per te sciamus da Patrem
noscamus atque Filium,
te utriusque Spiritum
credamus omni tempore.

7. Deo Patri sit gloria,
et Filio qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito,
in saeculorum saecula.

AMEN

 

 

Nous le chantons vivement, comme une "danse", juste soutenu par une basse au pédalier (de l'orgue)

couplets 2 par 2, alternance du groupe mixte et des femmes seules, entrecoupée de petites improvisations à l'orgue.

notre mp3